Arcana Coelestia #1737

By Emanuel Swedenborg

Study this Passage

  
/ 10837  
  

1737. ‘Qui tradidit hostes tuos in manum tuam’: quod significet victoriam, constare potest absque explicatione. Conjunctio Essentiae Humanae cum Divina comparata est et facta a Domino per continuas pugnas tentationum et victorias, et hoc ex propria potentia: qui aliter capit conjunctionis et unionis modum, multum fallitur; inde Ipse Justitia factus: conjunctio seu unio facta est cum caelesti amoris, hoc est, cum ipso Amore, qui est, ut dictum, Jehovah. Conjunctio hominum cum Domino etiam fit per tentationes, et per implantationem fidei in amorem; nisi implantetur fides in amorem, hoc est, nisi homo per illa quae sunt fidei, accipiat fidei vitam, hoc est, charitatem, nusquam conjunctio; hoc solum est sequi Ipsum, nempe ita conjungi Domino, sicut Dominus quoad Humanam Essentiam Jehovae, inde quoque omnes illi appellantur filii Dei a Domino Qui unicus Filius Dei, et fiunt imagines Ipsius.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.