6959. ‘Et dixit Jehovah illi adhuc’: quod significet praevidentiam quales futuri qui ab Ecclesia spirituali si non fidem haberent, constat ex significatione ‘dixit Jehovah’ quod sit praevidentia, ut supra n. 6946; 1 quod sit quales futuri qui ab Ecclesia spirituali si non fidem haberent, est quia agitur in nunc sequentibus de illis qui ab Ecclesia spirituali 2 , qui repraesentantur per ‘filios Israelis’, quales ulterius futuri si non fidem haberent, quod nempe fierent profanatores veri; nam primum miraculum quod ‘baculus serpens factus’ significat statum eorum, quod prorsus sensuales et corporei fierent; hoc miraculum quod ‘manus facta leprosa’ significat profanationem, 3 nam haec succedit, si Ecclesia illa perstat in infidelitate.
[2] Illi 4 qui ab Ecclesia spirituali, 5 in pueritia sua, et dein in adolescentia, fidem habent doctrinalibus suae Ecclesiae, sed tunc fidem habent ex parentibus et magistris, non autem ex se, quapropter si postea recedunt a fide, non profanant verum nisi 6 leviter, quae profanatio per media Divina removeri potest, et sic homo a reatu inde liberari; at si homo fidem habet doctrinae Ecclesiae et Verbo ex se, hoc est, per 7 confirmationes apud se, si tunc 8 postea recedit, et apud se negat quod prius crediderat, imprimis si 9 vivit contra verum quod apud se confirmaverat, et id vel explicat in sui favorem 10 , vel prorsus rejicit, is profanat verum; ex causa quia verum et falsum intus in se commiscet et conjungit; tales quia reliquias veri et boni vix aliquas habent, fiunt tandem in altera vita sicut sceleta, et tam paucam vitam residuam habent, qualis est ossium respective ad vitam organicam carnis; attamen durior sors est illorum qui profanant bonum quam eorum qui profanant verum; qui ab Ecclesia spirituali Domini sunt profanare verum possunt, non autem ita bonum.
[3] Quia lepra 11 profanationem veri significat, et de illa in nunc sequentibus agitur, videantur primum quae de profanatione prius dicta et ostensa sunt; nempe quod qui intra Ecclesiam sunt profanare possint sancta, non autem qui extra, n. 2051, 3399 quod sancta profanari nequeant nisi ab illis qui prius agnoverunt n. 3398: quod profanare sancta nequeant qui non sciunt illa, ut et qui non agnoverunt n. 1008, 1010, 1059, 12 3398, 3898, 4289: quod profanatio etiam sit agnoscere et credere vera et bona, et tamen vivere contra illa, n. 4601: quod teneatur homo a profanatione quantum possibile, n. 301-303, 1327, 1328, 3398, 3402 quod sors profanatorum omnium pessima sit in altera vita, n. 6348.
അടിക്കുറിപ്പുകൾ:
1. quae agitur hic
2. The Manuscript inserts sunt.
3. veri; si interius perstarent
4. The Manuscript inserts enim.
5. The Manuscript inserts quia, in the Manuscript, the First Latin Edition.
6. The Manuscript inserts modo.
7. confirmationem
8. in procedente aetate
9. The Manuscript places this after confirmaverat.
10. The Manuscript inserts suae vitae.
11. The Manuscript inserts talem.
12. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.


