3669. ‘Et eris in coetum populorum’: quod significet copiam, constare potest absque explicatione; ‘coetus populorum’ in specie praedicatur de veris, per ‘populos’ enim in Verbo significantur illi qui in 1 vero sunt, videatur n. 1259, 1260, 2928, 3581; at per gentes illi qui in bono n. 1259, 1260, 1416, 1849. Quod hic dicatur ‘coetus populorum’, est quia de bono veri per ‘Jacobum’ repraesentato agitur; aliud enim est bonum quod ex vero, et aliud est bonum ex quo verum; bonum quod ex vero est quod hic est ‘Jacobus’, et bonum ex quo verum est quod est ‘Esau’; bonum quod ex vero est inversum ad bonum ex quo verum; in bono quod ex vero, sunt illi qui regenerantur antequam regenerati sunt, at in bono ex quo verum, sunt iidem cum regenerati; quod status illorum inversus sit, videatur n. 3539, 3548, 3556, 3563, 3570, 3576, 3603.
Фусноти:
1. The Manuscript has veris changed to vero.


