Arcana Coelestia #6116

Po Emanuel Swedenborg

Proučite ovaj odlomak

  
/ 10837  
  

6116. ‘Et consumptum argentum e terra Aegypti et e terra Canaan’: quod significet quod scientificum verum et aptabile non magis conspicuum esset in naturali et intra Ecclesiam ob desolationem, constat ex significatione ‘consumptum esse’ quod sit non magis conspicuum esse; ex significatione ‘argenti’ quod sit scientificum verum et aptabile, de qua supra n. 6112; a significatione ‘terrae Aegypti’ quod sit naturale ubi scientifica, de qua supra n. 6111; et ex significatione ‘terrae Canaanis’ quod sit Ecclesia, de qua etiam supra n. 6067; quod ab desolationem, patet ab illis quae praecedunt, videatur n. 6110.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.