280. Quod peccata cum remissa sunt etiam sint remota, est quoque error saeculi; in illo errore sunt, qui credunt per sacramentum Coenae sibi remissa esse peccata, tametsi non removerunt illa a se per poenitentiam: in illo etiam sunt, qui per solam fidem credunt salvari; tum etiam qui per dispensationes papales; omnes illi credunt immediatam Misericordiam, et momentaneam salvationem. At cum hoc invertitur, fit veritas, nempe quod cum remota sunt peccata, etiam remissa sint; poenitentia enim praecedet remissionem, et absque poenitentia nulla est remissio; quare Dominus mandavit discipulis, ut praedicarent poenitentiam in remissionem peccatorum, Lucas 24:47 : 1 et Johannes praedicavit baptisma poenitentiae in remissionem peccatorum, 2 Lucas 3:3. Dominus remittit omnibus sua peccata; non arguit et imputat, sed usque non potest nisi secundum leges Divinae Providentiae suae illa auferre; nam cum dixit Petro interroganti quoties remitteret fratri in illum peccanti, num septies, quod remitteret non modo septies, sed usque ad septuagies septies, 3 Matthaeus 18:21-22; quid non Dominus, qui est ipsa Misericordia.
Bilješke:


